라틴어 문장 검색

Et locuti sunt viri de statione ad Ionathan et ad armigerum eius dixeruntque: " Ascendite ad nos, et ostendimus vobis rem ". Et ait Ionathan ad armigerum suum: " Ascendamus; sequere me, tradidit enim eos Dominus in manu Israel ".
전초 부대 군사들은 요나탄과 그의 무기병에게, “어디 올라와 봐라. 알려 줄 게 있다.” 하고 외쳤다. 그때 요나탄이 무기병에게 “주님께서 저들을 이스라엘 손에 넘겨주셨으니 나를 따라 올라오너라.” 하고는, (불가타 성경, 사무엘기 상권, 14장12)
Et factus est terror in castris per agros; sed et omnis populus stationis eorum et, qui ierant ad praedandum, obstupuerunt; et conturbata est terra, et factus est terror a Deo.
진영 안에 있든 들판에 있든, 모든 군대 사이에 공포가 퍼져 나갔다. 전초 부대와 공격대도 공포에 떨었다. 땅이 뒤흔들리고 하느님의 공포가 퍼져 나갔다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 14장15)
Et David erat tunc in praesidio; porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem.
그때 다윗은 산성에 있었고 필리스티아인들의 수비대는 베들레헴에 있었다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 23장14)
Porro David erat in praesidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem;
그때에 다윗은 산성에 있었고 필리스티아인들의 수비대는 베들레헴에 있었다. (불가타 성경, 역대기 상권, 11장16)
Et egi causam adversus magistratus et dixi: " Quare dereliquimus domum Dei? ". Et congregavi eos et feci stare in stationibus suis.
나는 “어쩌자고 우리 하느님의 집을 이렇게 버려두었소?” 하며 관리들을 꾸짖고서는, 레위인들과 성가대를 다시 불러 모아 제자리에 세웠다. (불가타 성경, 느헤미야기, 13장11)
ex ipsis benedixit et exaltavit et ex ipsis sanctificavit et ad se applicavit; ex ipsis maledixit et humiliavit et convertit illos a statione ipsorum.
어떤 사람들은 그분께서 복을 내리고 들어 높이셨으며 어떤 사람들은 거룩하게 하시어 당신 가까이 부르셨다. 그러나 다른 사람들은 저주하고 낮추셨으며 그 서 있는 자리에서 그들을 내치셨다. (불가타 성경, 집회서, 33장12)
Et expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam te.
나는 너를 네 자리에서 내쫓고 너를 네 관직에서 끌어내리리라.’” (불가타 성경, 이사야서, 22장19)
quondam hostēs exercitum in fīnēs Rōmānōs dūcunt et castra pōnunt haud procul ā moenibus urbis.
그러던 어느날 적들이 군대를 로마의 국경으로 이끌고 와서, 도시의 성벽으로부터 멀지 않은 곳에 진지를 친다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Cincinnātus11)
statio statio est ubi ad tempus stant naves, portus ubi hiemant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 232)
statione statio est portus temporalis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2971)
Petrus haec audiens, quia Christiani erant Hungari et Bulgari, omnino de illis tantum facinus credere noluit, quousque ad Malevillam venientes, consocii illius arma et spolia sedecim sociorum Walteri, in moenibus et muris pendentia, aspexerunt, quos paulo ante retardatos Hungari in dolo spoliare praesumpserant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 16:8)
Qui fortiter signis cornicinum intonant, erectis signis ad moenia convolant, muros grandine sagittarum oppugnant, quos tam incessabili et incredibili densitate oculis in moenibus assistentium intorquebant, ut nequaquam virtutem Gallorum impugnantium Hungari sufferre valentes, a [0394B] muro declinarent, si forte intra civitatem ante vires illorum remanere valerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 16:10)
Ad haec Godefridus quidam cognomen habens Burel, de Stampis civitate ortus, magister et signifer ducentorum peditum, qui et ipse pedes erat, fortis viribus, intuens fugam adversariorum procul a moenibus, muros scala, quam forte ibidem reperit, transvolat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 16:11)
Turci vero videntes quia Alemannos a muris et moenibus represserant, trans muros et moenia transcendere parant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 36:6)
Vix tria milliaria a portu et statione Civitot processerant, absente et omnia ignorante Petro, per praedictam silvam et montana in vociferatione et tumultu vehementi gloriantes et intonantes, et ecce Solymanus cum omni comitatu suo intolerabili eamdem silvam ex fronte altera intraverat, a Nicaea urbe descendens, ut repentino tumultu Gallos in castris incurreret, et nescios ac improvisos in ore gladii universos consumeret atque deleret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 40:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION